Titus Livius, Ab urbe condita
1 sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Veturio Calvino Sp. Postumio consulibus. 2 Samnites eo anno imperatorem C. Pontium, Herenni filium, habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque. 3 is, ubi legati, qui ad dedendas res missi erant, pace infecta redierunt, “ne nihil actum” inquit “hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos cælestium fuit. 4 satis scio, quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res, quæ ab nobis ex foedere repetitæ fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. 5 quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit, quam quod nos fecimus? res hostium in præda captas, quæ belli iure nostræ videbantur, remisimus; 6 auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxæ remaneret penes nos, Romam portavimus. 7 quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? 8 neminem neque populum neque privatum fugio. quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandæ superbiæ confugiam et precabor, ut iras suas vertant in eos, 9 quibus non suæ redditæ res, non alienæ adcumulatæ satis sint; quorum sævitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient; qui placari nequeant, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra præbuerimus. 10 iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. proinde, cum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant dis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc, quod instat, ducibus ipsis dis gestures.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
