Titus Livius, Ab urbe condita
1 annus hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, prætura et curuli ædilitate. hos sibi patricii quæsivere honores pro concesso plebi altero consulatu. 2 plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit; patres præturam Sp. Furio M. f. Camillo, ædilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratia campestri dederunt. L. Sextio collega ex patribus datus L. Æmilius Mamercinus. 3 principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio. 4 cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit, 5 nisi quod, non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis prætextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset, 6 prætorem quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde inposita est senatui ex patribus iubendi ædiles curules creari. primo, ut alternis annis ex plebe fierent, convenerat; postea promiscuum fuit. inde L. Genucio 7 et Q. Servilio consulibus et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta. 8 censorem, ædilem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse; maxumeque earn eam pestilentiam insignem mors quamvis matura, tamen acerba M. Furi fecit. 9 fuit enim vere vir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque, priusquam exulatum iret, clarior in exilio vel desiderio civitatis, quæ capta absentis inploravit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit; 10 par deinde per quinque et viginti annos — tot enim postea vixit — titulo tantæ gloriæ fuit dignusque habitus, quem secundum a Romulo conditorem uirbis urbis Romanæ ferrent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
