Titus Livius, Ab urbe condita
2 pace alibi parta Romani Veiique in armis erant tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret. comitia utriusque populi longe diversa ratione facta sunt. Romani auxere tribunorum tribunoruin militum consulari potestate numerum; octo, quot nunquam antea, creati, M.' Æmilius Mamercus iterum L. Valerius Potitus tertium Ap. Claudius Crassus M. Quinctilius Varus L. Iulius Iulus M. Postumius M. Furius Camillus M. 3 Postumius Albinus. Veientes contra tædio annuæ ambitionis, quæ interdum discordiarum causa erat, regem creavere. offendit ea res populorum Etruriæ animos, non maiore odio regni quam ipsius regis. 4 gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti nefas est, 5 violenter diremisset, cum ob iram repulsæ, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei prælatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit. 6 gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum donec done sub rege essent decrevit; 7 cuius decreti suppressa fama est Veiis propter metum regis, qui a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis auctore habebat. 8 Romanis etsi quietæ res ex Etruria nuntiabantur, tamen quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, 9 ita muniebant ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa, aliis frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua forte inde venirent obstruebatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
