Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 1

1 victoriæ nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, præceptam tamen eius rei lætitiam invenerunt. 2 quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse; 3 dein fremitus increvit; postremo clamor plaususque velut certo nuntio victoriæ allato est exortus. 4 mirari magistratus et quærere auctorem repentinæ lætitiæ; qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certæ rei gaudium, omen tamen lætum insidebat animis. 5 quod postquam veris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum lætabantur. 6 et altera traditur circensis turbæ non minus similis veri lætitia. ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas litteras reddidisse dicitur. 7 quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit. 8 quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Æmilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; 9 Macedonum exercitum cæsum fusumque; regem cum paucis fugisse; civitates omnes Macedoniæ in dicionem populi Romani venisse. 10 his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges liberosque lætum nuntium portabant. 11 tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑