Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum hæc, si modo hoc anno acta sunt, Romæ aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. 2 is hostis velut natus ad continendam inter magnorum intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat. nam Asia 3 et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat. 4 præcipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter habiti sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigavit. 5 in Liguribus omnia erant, quæ militem excitarent, loca montana et aspera, quæ et ipsis capere labor erat et ex præoccupatis deicere hostem; 6 itinera ardua, angusta, infesta insidiis; hostis levis et velox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, quæ parsimonia astringeret milites, prædæ haud multur multum præberet. 7 itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat. nihil præter arma et viros omnem spem in armis habentes erat. 8 nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa, quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant. nec tamen in discrimen summæ rerum pugnabatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
