Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 1

1 dum in Asia bellum geritur, ne in Ætolia quidem res quietæ fuerant, principio a gente Athamanum orto. 2 Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub præfectis Philippi regio tenebatur præsidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. 3 exulanti tum Amynandro in Ætolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniæ, spes recuperandi regni facta est. 4 remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam — id enim caput Athamaniæ erat — , si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Ætolis auxilio in Athamaniam se venturum. non diffidere sibi filcile conventurum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro prætore. 5 quos ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores suos inde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. 6 quattuor primo fuerunt coniurati adversus Macedonumr Macedonum præsidium. hi senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; dein paucitate parum freti, quæ celandæ rei quam agendæ aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. 7 ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiæ pecuniæ esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. 8 ita inter omnis convenit, ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem omnem convocarent ad præsidia Macedonum arcibus expellenda. 9 ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Ætolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis præsidia Macedonum expulsa, litteræque in alias urbes passim dimissæ, ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum. 10 undique Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a Xenone præfecto præsidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; 11 deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat præter Athenæum castellum, finibus Macedoniæ subiectum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑