Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 1

1 L. Cornelio Scipione C. Lælio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam de Ætolis. et legati eorum institerunt, quia brevem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Græcia redierat, adiuti sunt. 2 Ætoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova pensantes maleficia. 3 ceterum et præsentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxæ quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen præbuerunt. 4 plus ira quam misericordia in causa eorum valebat, quia non ut hostibus modo, sed tamquam indomitæ et insociabili genti suscensebant. 5 per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit; duæ condiciones iis latæ sunt: vel senatui liberum arbitrium de se permitterent, vel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent. 6 exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere iussi. 7 tum de consulum provinciis coeptum agi est. ambo Græciam cupiebant. multum Lælius in senatu poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent. 8 Scipio response responso ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegæ facturum se, quod is censeret. 9 cum res aut nova aut vetustate exemplorum memoriæ iam exoletæ relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Græciam decrevissent, se ei legatum iturum. 10 hæc vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Græciam, Lælio Italiam decreverult. decreverunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑