Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 33, cap. 1

1 hæc per hiemem gesta; initio autem veris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem mcertis incertis ad earn eam diem animis fluctuantem dicionis suæ facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiæ, posuit castra. 2 inde postero die cum unius signi militibus et Attalo legationibusque, quæ frequentes undique convenerant, pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis — ea duo milia militum erant — sequi se mille passuum intervallo distantibus. 3 ad medium ferme viæ Boeotorum prætor Antiphilus obvius fuit; cetera multitude multitudo e muris adventum imperatoris Romani regisque prospeculabatur. 4 rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul anfractus viarum vallesque interiectæ occulebant. 5 cum iam adpropinquaret urbi, velut obviam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat; causa erat moræ, ut hastati consequerentur. 6 oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante, quam ad hospitium imperatoris ventum est, conspexere. 7 tum velut prodita dolo Antiphili prætoris urbe captaque obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberæ consultationis concilio, quod in diem posterum indictum erat Boeotis, relictum esse. 8 texerunt dolorem, quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑