Titus Livius, Ab urbe condita
1 consules prætoresque, cum idibus Martiis magistratum inissent, provincias sortiti sunt. 2 L. Lentulo Italia, P. Villio Macedonia, prætoribus L. Quinctio urbana, Cn. Bæbio Ariminum, L. Valerio Sicilia, L. 3 Villio Sardinia evenit. Lentulus consul novas legiones scribere iussus, Villius a P. Sulpicio exercitum accipere; 4 in supplementum eius, quantum militum videretur, ut scriberet, ipsi permissum. prætori Bæbio legiones, quas C. Aurelius consul habuisset, ita decretæ, ut retineret eas, donec consul novo cum exercitu succederet; 5 in Galliam ubi is venisset, omnes milites exauctorati domum dimitterentur præter quinque milia socium; iis obtineri circa Ariminum provinciam satis esse. 6 prorogata imperia prætoribus prioris anni, C. Sergio, ut militibus, qui in Hispania Sicilia, Sardinia stipendia per multos annos fecissent agrum adsignandum curaret, 7 Q. Minucio, ut in Bruttiis idem de coniurationibus quæstiones, quas prætor cum fide curaque exercuisset, perficeret 8 et eos, quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset, Locros mitteret ad supplicium, quæque sublata ex delubro Proserpinæ essent, reponenda cum piaculis curaret. 9 feriæ Latinæ pontificum decreto instauratæ sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, data non esse. 10 ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de cælo tactum; et Formiani legati ædem Iovis, item Ostienses ædem Iovis, et Veliterni Apollinis et Sangus ædes, et in Herculis æde capillum enatum; 11 et ex Bruttiis ab Q. Minucio proprætore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tris cum ternis pedibus natos esse. — 12 a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litteræ adlatæ, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi navis longæ enatam. 13 priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent; 14 ob hoc unum prodiginum prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinæ factæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
