Titus Livius, Ab urbe condita
1 me quoque iuvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici pervenisse. 2 nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnis Romanas in partibus singulis tanti opens operis fatigari minime conveniat, tamen, cum in mentem venit tris et sexaginta annos — 3 tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum — 4 æque multa volumina occupasse mihi, quam occupaverint quadringenti octoginta septem anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit, 5 iam provideo animo, velut qui proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem ac velut profundum invehi, et crescere pæne opus, quod prima quæque perficiendo minui videbatur. 6 pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo haudqiiaquam haudquaquam comparandum aut virtute ducis aut militum robore, 7 claritate regum antiquorum vetustaque fama gentis et magnitudine imperii, quo multa quondam Europæ, maiorem partem Asiæ obtinuerant armis, prope nobilius. 8 ceterum coeptum bellum adversus Philippum decem ferme ante annis triennio prius depositum erat, cum Ætoli et belli et pacis fuissent causa. 9 vacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam adversus Ætolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, 10 tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
