Titus Livius, Ab urbe condita
1 Antio capto T. Æmilius et Q. Fabius consules fiunt. hic erat Fabius, qui unus exstinctæ ad Cremeram genti superfuerat. 2 iam priore consulatu Æmilius dandi agri plebi fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem contra consules sæpe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati suscipiunt, et consul manebat in sententia sua. 3 possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant. atrox certamen aderat, 4 ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset; T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse; Antium, 5 propinquam, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. hæc sententia accepta est. 6 triumviros agro dando creat T. Quinctium, A. Verginium, P. Furium. 7 iussi nomina dare, qui agrum accipere vellent. fecit statim, ut fit, fastidium copia, adeoque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo poscere Romæ agrum malle quam alibi accipere. 8 æqui a Q. Fabio — is eo cum exercitu venerat — pacem petiere inritamque ear eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
