Titus Livius, Ab urbe condita
1 Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios milites ordinavit centuriavitque. 2 ex iis trecentos iuvenes, florentes ætate et virium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur. 3 tum ex totius Siciliæ iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secure in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati adessent edixit. 4 gravis ea militia procul domo, terra marique multos labores magna pericula allatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. 5 ubi dies quæ edicta erat advenit, arma equosque ostenderunt. tum tur Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam gravem et duram horrere eam earn militiam; 6 si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicæ esse; expromerent quid sentirent; cum bona venia se auditurum. 7 ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi utrum vellet liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei: 8 quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, vicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiæ tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque. 9 læto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere. 10 ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa. docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, quia quai edictum imperatoris erat, ipsum militaturum qui ita non fecisset. 11 egregiam hanc alam equitum evasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuvisse. 12 legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant, 13 quos cum optima disciplina institutos institutes credebat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum; nihil enim parvum, sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. 14 inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit; veteres naves reficit et cum iis C. Lælium in Africam prædatum mittit; novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factæ erant, ut in sicco hibernarent. 15 præparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, venit. 16 græci res a quibusdam Italici generis eadem vi qua per bellum ceperant retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. 17 omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. 18 non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliæ populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuverunt. 19 eadem æstate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili, nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto. 20 eum enum superesse unum ducem Romanis, ceteris ab Hannibale interfectis, rebatur; eo nec in Hispaniam cæsis Scipionibus alium quem queen mitterent habuisse, et postquam in Italia gravius bellum urgueret, adversus Hannibalem eum arcessitum. 21 præterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent, exercitum quoque inde veterem deductum; trepida omnia et inconditam turbam tironum esse. 22 numquam talem occasionem liberandæ Hispaniæ fore. 23 servitum ad eam earn diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul. 24 pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. 25 hæc taliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos. 26 itaque intra paucos dies triginta milia peditum, quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
