Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam declinaverat belli, tantum levatæ Hispaniæ viderentur, renatum ibi subito par priori bellum est. 2 Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique. Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat; 3 nostri maris ora omnisque fernme ferme Hispania, qua in orientem vergit, Scipionis ac Romanæ dicionis erat. 4 novus imperator Hanno, in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum in Celtiberia, quæ media inter duo maria est, brevi magnum hominunm hominum numerum armasset, 5 Scipio adversus eum M. Silanum cum decem baud haud plus milibus militum, equitibus quingentis misit. 6 Silanus quantis maximis potuit itineribus — inpediebant autem et asperitates viarum et angustiæ saltibus crebris, ut pleraque Hispaniæ sunt, inclusæ — , tamen non solum nuntios sed etiam famam adventus sui prægressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem pervenit. 7 eisdem auctoribus conpertum est, cum decem circiter milia ab hoste abessent, bina castra circa viam, qua irent, esse: læva Celtiberos, novum exercitum, supra novem milia hominum, dextra Punica tenere castra. 8 ea stationibus, vigiliis, omni iusta militari custodia tuta et firma esse, illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium, quod in sua terra essent. 9 ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad lævam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; ipse præmissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
