Titus Livius, Ab urbe condita
1 hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus vi cepit. 2 ad tria milia militum ibi Hannibalis, quæ præsidii causa relicta erant, oppressa. præda — et aliquantum eius fuit militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa. 3 ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe. 4 castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiundæ Herdoneæ, quæ post Cannenser Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec præsidiis firmata. 5 neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare iis adversus Poenur Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est. 6 ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociæ retinendæ urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito, ita ut famam prope præveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit. 7 par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt. 8 ceterum Hannibal signo equitibus dato, ut, cum pedestres acies occupassent præsenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium pars terga pugnam spectantium invaderent, ipse Cn. Fulvi similitudinem nominis 9 quia Cn. Fulvium prætorem biennio ante in isdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnæ fore adfirmabat. 10 neque ea spes vana fuit; nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, 11 starent tamen ordines signaque, equestrie equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante legionem, quæ in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos, qui ad prima signa erant, avertit. 12 pars in fugam effusi, pars in medio cæsi, ubi et ipse Cn. Fulvius cum undecim tribunis militum cecidit. 13 Romanorum sociorumque quot cæsa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum alibi : tredecim milia, alibi haud plus quam septem inveniam? castris prædaque victor potitur. 14 Herdoneam quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta incendit; occidit principes, qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt. 15 Romani, qui ex tanta clade evaserant, diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
