Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 1

1 Cn. Fulvius Centimalus Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt. 2 Q. Fulvio Ap. Claudio prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus, quos habebant, decreti adiectumque, ne a Capua, quam obsidebant abscederent prius quam expugnassent. 3 ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantur, quæ in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, 4 sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum. 5 et prætoribus prioris anni, M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia, cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium; 6 prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu, quem haberet; 7 si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius proprætor in Sicilia præesset, 8 dum ne quem militem legeret ex eo numero, quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem. 9 C. Sulpicio, cui Sicilia evenerat, duæ legiones, quas P. Cornelius habuisset, decretæ et supplementur supplementum de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apulia foede cæsus fugatusque erat. 10 huic generi militurn militum senatus eundem quem Cannensibus finem statuerat militiæ. additum etiamr etiam utrorumque ignominiæ est, ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum ædificarent. 11 L. Cornelio in Sardinia duæ legionesi legiones datæ, quibus Q. Mucius præfuerat; supplementur supplementum , si opus esset, consules scribere iussi. 12 T. Otacilio et M. Valerio Siciliæ Græciæque ora cum legionibus classibusque, quibus præerant, decretæ; quinquaginta Græcia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebant naves. 13 tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellur bellum terra marique est gestum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑