Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum hæc in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino æstatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundæ. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. 2 eodem tempore in Brittiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt; 3 et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, præfectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset. 4 magna ibi vis hominum, sed inconditæ turbæ agrestium servorumque, cæsa aut capta est. minimum iacturæ fuit, quod præfectus inter ceteros est captus, et tum temerariæ pugnæ auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicæ et societatibus infidus damnosusque. 5 Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, baud haud ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit. quo diutius trahebatur bellum 6 et variabant secundæ adversæque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio et ea magna ex parte externa civitatem incessit, ut aut homines aut dei repente alii viderentur facti. 7 nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. 8 sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes; quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem conpulsa, et quæstus ex alieno errore facilis, quem velut concessæ artis usu exercebant. 9 primo secretæ bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res. 10 incusati graviter ab senatu ædiles triumvirique eapitales, quod non prohiberent, cum emovere ear eam multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, baud haud procul afuit, quin violarentur. 11 ubi potentius iam esse id malum apparuit, quam ut minores per magistratus sedaretur, g. M. Æmilio prætori urbano negotium ab senatu datum et, ut eis religionibus populum liberaret. 12 is et in contione senatus consultum recitavit et edixit, ut, quicunque libros vaticinios precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se ante kal. Apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
