Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. 2 Galli, quos prædæ populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; 3 petitusque sæpe principum insidiis ipsorum inter se fraude, eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. 4 ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis. per idem tempus Cn. Servilius consul Romæ idibus Martiis magistratum iniit. 5 ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse? 6 magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre; 7 nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. 8 augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem mann tenuerit, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, 9 et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Præneste ardentes lapides cælo cecidisse, et Arpis parmas in cælo visas pugnantemque cum luna solem, 10 et Capenæ duas interdiu lunas ortas, et aquas Cæretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, 11 et Faleriis cæluni cælum findi velut magno hiatu visum quaque patuerit ingens lumen effulsisse, et sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita inscriptam “Mavors telum suum concutit,” 12 et per idem tempus Romæ signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuæ speciem cæli ardentis fuisse lanæque inter imbrem cadentis. 13 inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. 14 his, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit. 15 decretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur; 16 cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quem ad modum cordi esse divis e carminibus præfarentur. 17 decemvirorum monitu decretum est, Iovi primum donum tulmen fulmen aureum pondo qulnquaginta quinquaginta neret, et Iunoni Minervæque ex argento dona darentur, et Iunoni reginæ in Aventino Iunonique Sospitæ Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur, 18 matronæque pecunia conlata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Iunoni reginæ in Aventinum ferrent, lectisterniumque fieret, et ut libertinæ et ipsæ, unde Feroniæ donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent. 19 hæc ubi facta decemviri Ardeæ in foro maioribus hostiis sacrificarunt. postremo Decembri iam mense ad ædem Saturni Romæ immolatum est lectisterniumque imperatum — et eum lectum senatores straverunt _ et convivium publicum, 20 ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
