Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 10, cap. 1

1 L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniæ deductæ. Albam in Æquos sex milia colonorum scripta. Sora agri Volsci fuerat, sed possederant Samnites; 2 eo quattuor milia hominum missa. 3 eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos conpertum, capitaque coniurationis eius quæstione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis cæsi ac securi percussi. 4 tamen ne prorsus inbellem agerent annum, parva expeditio in Vmbriam Umbria facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri. 5 in earn eam speluncam penetratum cum signis est, et ex loco obscuro multa vulnera accepta maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore — nam pervius erat — invento utræque fauces congestis lignis accensæ. 6 ita intus fumo ac vapore ad duo milia armatorum, ruentia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta. 7 M. Livio Dentre iM. Æmilio consulibus redintegratum Æquicum bellum. coloniam ægre patientes velut arcem suis finibus inpositam summa vi expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur. 8 ceterum tanturn tantum Romæ terrorem fecere, quia vix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Æquos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus. 9 is cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Æquos subegit ac, die octavo triumphans in urbem cum redisset, ædem Salutis, quam consul voverat, censor locaverat, dictator dedicavit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑