Titus Livius, Ab urbe condita
1 iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros sævitum esse Troianos: duobus, Æneæ Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerunt, omne ius belli Achivos abstinuisse; 2 casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylæmene ad Troiam amisso quærebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, 3 euganeisque , qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Troianosque eas tenuisse terras. et in quem primum egressi sunt locum Troia vocatur, pagoque inde Troiano nomen est: gens universa Veneti appellati. 4 Æneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in SiciliamSiciliamn quærentem sedes delatum, abal Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. 5 Troia et huic loco nomen est. ibi egressi Troiani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil præter arma et naves superesset, cum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. 6 duplex inde fama est. alii proelio victum Latinum pacem cum Ænea, deinde affinitatem iunxisse tradunt: 7 alii, cum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad conloquium; percunctatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidve quærentes in agrum Laurentinum exissent, 8 postquam audierit multitudinemmultitudinern Troianos esse, ducem Æneam, filium AnchisæAnclisæ et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. 9 inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam; Æneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Æneæ in matrimonium data. 10 ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. oppidum condunt; 11 Æneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
