Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 9, cap. 9

a Quis modus sit vertendi verba in GræcisGræeis sententiis; deque his Homeri versibus quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est. 1 QUANDO ex poematis Græcis vertendæ imitandæque sunt insignes sententiæ, non semper aiunt enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus. 2 Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius transferantur. 3 Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partim reliquit, alia expressit. 4 Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Græcum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit. 5 Sed enim quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest quin iucundius lepidiusque sit: Βάλλει καὶ μάλοισι τὸν αἰπόλον ἁ Κλεαρίστα Τὰς αἶγας παρελᾶντα καὶ ἁδύ τι ποππυλιάζει. 6 Malo me Galatea petit, lasciva puella, Et fugit ad salices et se cupit ante videri. 7 Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Græco versu dulcissimum Τίτυρʼ, ἐμὶν τὸ καλὸν πεφιλημένε, Βόσκε τὰς αἶγας Καὶ ποτὶ τὰν κράναν ἄγε, Τίτυρε· καὶ τὸν ἐνόρχαν Τὸν Λιβυκὸν κνάκωνα φυλάσσεο, μή τυ κορύξῃ. Quo enim pacto diceret: 8 τὸ καλὸν πεφιλημένετὸ καλὸν πεφιλημένε, verba hercle non translaticia, sed cuiusdam nativæ dulcedinis? 9 Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit— 10 auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est: — 11 Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro, cornu ferit ille, caveto. 12 Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere, nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit: Οἵη δʼ Ἄρτεμις εἶσι κατʼ οὔρεος ἰοχέαιρα, Ἢ κατὰ Τηΰγετον περιμήκετον ἢ Ἐρύμανθον Τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείῃς ἐλάφοισιν· Τῇ δέ θʼ ἅμα νύμφαι, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο, Ἀγρονόμοι παίζουσι· γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ· Πασάων δʼ ὕπερ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα, Ῥεῖα δʼ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,— 13 Qualis in Eurotæ ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choroschores, quam mille secutæ Hinc atque hinc glomerantur Oriades. Illa pharetram Fert humero gradiensque deas supereminet omnis. Latonæ tacitum pertemptant gaudia pectus. 14 Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa, ludibunda inter familiares puellas in locis solis, recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, instans operi, sicut ipse ait, regnisque futuris, nihil eius similitudinis capere possit, quæ lusibus atque venatibus Dianæ congruat; 15 tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in venando Dianæ honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de venatu deæ nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam sit onus et sarcina; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem Λητώ gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animæ vigens, siquidem non aliud est: γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ, ipse autem, imitari ea volens, gaudia fecerit pigra et levia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia: 16 nescire enim sese, quid significaret aliud pertemptant; præter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus sït: Ῥεῖα δʼ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι, 17 quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile et ex omnibus nosceretur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑