Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Peposci et memordi, pepugi et spepondi et cecurri plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per a aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Græcæ rationis exemplo dixisse; præterea notatum quod viri non indocti neque ignobiles a verbo descendo non descendi, sed descendidi dixerunt. 1 POPOSCI, momordi, pupugi, cucurri probabiliter dici videtur atque ita nunc omnesones ferme doctiores hisce verbis utuntur. 2 Sed Q. Ennius in Saturis memorderit dixit per e litteram, non momorderit: Meum (inquit) nón est, ac si mé canis memórderit. 3 Item Laberius in Gallis: De íntegro património meo céntum milia númmum Memórdi. 4 Item idem Laberius in Coloratore: Itáque leni pruná percoctus símul sub dentes Múlieris Veni, bis, ter memórdit. 5 Item P. Nigidius De Animalibus libro II.: Ut serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur. 6 Item Plautus in Aulularia: Ut ádmemordit hóminem. 7 Sed idem Plautus in Trigeminis neque præmemordisse neque præmomordisse dicit, sed præmorsisse: Nisi fugissem (inquit) in médium, credo, praémorsisset. 8 Item Atta in Conciliatrice: Ursum sé memordisse aútumat. 9 Peposci quoque, non poposci, Valerius Antias libro Annalium XLV. scriptum reliquit: Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio prætore peposcit. Pepugero æque Atta in Ædilicia dicit: 10 Sed sí pepugero, métuet. 11 Ælium quoque Tuberonem libro Ad C. Oppium scripto occecurrit dixisse, Probus adnotavit et hæc eius verba apposuit: Si generalis species occecurrerit. 12 Idem Probus Valerium Antiatem libro Historiarum XXII. speponderant scripsisse annotavit verbaque eius hæc posuit: Tiberius Gracchus, qui quæstor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri qui pacem speponderant. 13 Ratio autem istarum dictionum hæc esse videri potest: quoniam Græci in quadam specie præteriti temporis, quod παρακείμενον appellant, secundam verbi litteram in e plerumque vertunt, ut γράφω γέγραφα, ποιῶ πεποίηκα, λαλῶ λελάληκα, κρατῶ κεκράτηκα, λούω λέλουκα, sic igitur mordeo memordi, posco peposci, 14 tendo tetendi, tango tetigi, pungo pepugi, curro cecurri, tollo tetuli, spondeo spepondi facit. 15 Sic M. Tullius et C. Cæsar mordeo memordi, pungo pepugi, spondeo spepondi dixerunt. Præterea inveni, a verbo scindo simili ratione non sciderat, 16 sed sciciderat, dictum esse. L. Accius in Sotadicorum libro I. sciciderat dicit. Verba hæc sunt: Num érgo aquila ita, ut hi prædicánt, sciciderat Péctus? 17 Ennius quoque in Melanippa: cum saxum scíciderit. Valerius Antias in libro Historiarum LXXV. verba hæc scripsit: Deinde funere locato ad forum descendidit. 18 Laberius quoque in Catulario ita scripsit: égo mirabar, quómodo mammæmammal mihi Déscendiderant
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
