Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid significet proprie religiosus ; et in quæ diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verbaverbal Nigidii Figuli ex Commentariis eius super ea re sumpta. 1 NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum: Religentem esse oportet, religiosus ne fuas, cuius autem id carmen sit non scribit. 2 Atque in eodem loco Nigidius: Hoc, inquit, inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut vinosus, mulierosus, religiosus, significat copiam quandam inmodicam rei super qua dicitur. Quocirca religiosus is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur. 3 Sed præter ista quæ Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis religiosus pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus. 4 Simili autem modo illa quoque vocabula, ab eadem profecta origine, diversum significare videntur, religiosi dies et religiosa delubra. 5 Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat. 6 Itaque M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnæ quam urbis captæ, quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in volgus ignotus. 7 Idem tamen M. Tullius in oratione De accusatoreAccusalore Constituendo religiosa delubra dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena. 8 Masurius autem Sabinus in Commentariis quos De Indigenis composuit, Religiosum, inquit, est quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a reliquendo dictum, tamquam cærimoniæ a carendo. 9 Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra—quia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat —, quæ non volgo ac temere, sed cum castitate cærimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda 10 sunt magis quam involganda; sed dies religiosi dicti, quos ex contraria causa, propter ominis diritatem, relinquimus. 11 Et Terentius: Tun, quód dem recte est. Nám, nihil esse Míhi, religio est dicere. 12 Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac præter modum significant et idcirco in culpas cadunteadunt, ut vinosus, mulierosus, morosus, verbosus, famosus, cur ingeniosus et formosus et officiosus et speciosus, quæ pariter ab ingenio et forma et officio et specie, inclinata sunt, cur etiam disciplinosus, consiliosus, victoriosus, quæ M. Cato ita affiguravit, cur item facundiosa, quod Sempronius Asellio XIII Rerum Gestarum ita scripsit: facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent—cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam hæc item incrementum sui nimium demonstrent? an propterea, quia illis quidem, quæ supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius? 13 Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosa sit, neque laudabilia neque utilia sunt; 14 ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsæ virtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
