Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui spadices vocantur; deque istius vocabuli ratione. 1 GAVIUS BASSUS in commentariisCommenariis suis, item Iuliuslulius Modestus in secundo Quæstionum Confusarum, historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria atque admiratione: 2 Gnæum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Græcia, de quo fama constans esset tamquam de genere equorum progenitus foret qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules, Diomede occiso, e Thracia Argos perduxisset. 3 Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata, cervice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe præstitisse; sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo, familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret. 4 Itaque primum illum Gnæum Seium, dominum eius, a M. Antonio, qui postea triumvirum reipublicæ constituendæ fuit, capitis damnatum, miserando supplicio affectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem, im Syriam proficiscentem, fama istius equi adductumadductumi Argos devertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello civili obsessum atque interfectum esse; mox eundem equum, qui Dolabellæ fuerat, C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse. 5 Eum Cassium postea satis notum est victis partibus fusoque exercitu suo miseram mortem oppetisse, deinde post Antonium, post interitum Cassii parta victoria, equum illum nobilem Cassi requisisse et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea victum atque desertum, detestabili exitio interisse. 6 Hinc proverbium de hominibus calamitosis ortum dicique solitum: Ille homo habet equum Seianum. 7 Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accepimus: aurum Tolosanum. Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia Quintus Cæpio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit misero cruciabilique exitu periit. 8 Hunc equum Gavius Bassus vidisse se Argis refert haut credibili pulcritudine vigoreque et colore exuberantissimo. 9 Quem colorem nos, sicuti dixi, poeniceum dicimus, Græci partim φοίνικα, alii σπάδικα appellant, quoniam palmæ termes ex arbore cum fructu avulsus spadix dicitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
