Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 19, cap. 9

a AntoniiAdulescens Iuliani in convivio ad quosdam Græcos lepidissima responsio. 1 ADULESCENS e terra Asia de equestri loco, lætæ indolis moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam facili ingenio ac lubenti, cenam dabat amicis ac magistris sub urbe in rusculo celebrandæ lucis annuæ, quam principem sibi vitæ habuerat. 2 Venerat tum nobiscum ad eandem cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuvenibus magister, Hispano ore florentisque homo facundiæ et rerum litterarumque veterum peritus. 3 Is, ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit, desideravit exhiberi, quos habere eum adulescentem sciebat, scitissimos utriusque sexus, qui canerent voce et qui psallerent. 4 Ac posteaquam introducti pueri puellæque sunt, iucundum in modum Ἀνακρεόντεια pleraque et Sapphica et poetarum quoque recentium ἐλεγεῖα quædam erotica dulcia et venusta cecinerunt. 5 Oblectati autem sumus præter multa alia versiculis lepidissimis Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut interea labor hic vigiliarum et inquies suavitate paulisper vocum atque modulorum adquiesceret: 6 Τὸν ἄργυρον τορεύσας, Ἥφαιστέ, μοι ποίησον Πανοπλίας μὲν οὐχί, Τί γὰρ μάχαισι κἀμοί; Ποτήριον δὲ κοῖλον Ὅσον δύνῃ βάθυνον, Καὶ μὴ ποίει κατʼ αὐτὸ Μήτʼ ἄστρα μήτʼ ἀμάξας: Τίδʼ ἀστέρος Βοώτεω; Ποίησον ἀμπέλους μοι Καὶ βότρυας κατʼ αὐτῶν Καὶ χρυσέους πατοῦντας Ὁμοῦ καλῷ Λυαίῳ Ἔρωτα καὶ Βάθυλλον. 7 Tum Græci plusculi qui in eo convivio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, Iulianumlulianum rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguæ exercitationes doceret quæ nullas voluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musæ haberet; sæpeque eum percontabantur quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset. Nisi Catullus, inquiunt, forte pauca et Calvus itidem pauca. Nam Lævius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona. 8 Tum ille pro lingua patria, tamquam pro aris et focis, animo inritato indignabundus: Cedere equidem, inquit, vobis debui, ut in tali asotia atque nequitia AlcinoumAlcinum vinceretis et sicut in voluptatibus cultus atque victus, ita in cantilenarum quoque mollitiis anteiretis. 9 Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et insubidos, ἀναφροδισίας condemnetis, permittite mihi, quæso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos quos nominastis poetas amasios ac venerios fuisse. 10 Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi, versus cecinit Valeri Æditui, veteris poetæ, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius, Græcum Latinumve nihil quicquam reperiri puto. 11 Æditui versus: Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis, Quid mi abs te quæram? verba labris abeunt, Per pectus manat subito subido mihi sudor: Sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo. 12 Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores: Qui faculam præfers, Phileros, quæ nil opus nobis? Ibimus sic, lucet pectore flamma satis. Istam nam potis est vis sæva extinguere venti Aut imber cælo candidus præcipitans, At contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa, Nullast quæ possit vis alia opprimere. 13 Item dixit versus Porcii Licini hosce: Custodes ovium teneræ propaginis, agnum, Quæritis ignem? ite huchue; quæritis? ignis homosthomrost. Si digito attigero, incendam silvam simul omnem; Omne pecus flammast, omnia quæ video. Quinti Catuli versus illi fuerunt: 14 Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum Devenit. Sic est: perfugium illud habet. Qui, si non interdixem, ne illunc fugitivum Mitteret ad se intro, sed magis eiceret? Ibimus quæsitum. Verum, ne ipsi teneamur, Formido. Quid ago? Da Venus consilium.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑