Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimat, insequenda. 1 IN libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis De Ptolemæo contra Thermum, sic scriptum fuit: Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiæ atque pecuniæ causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quæ neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet. 2 Insecenda quid esset quæri coeptum. tumTurn ex his qui aderant alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant. 3 Et grammaticus quidem contendebat, insequenda scribendum esse; insequenda enim scribi, inquit, debet, non insecenda, quoniam insequens significat traditumque esse inseque quasi perge dicere et insequere itaque ab Ennio scriptum in his versibus: Inseque, Musa, manu Romanorum induperator Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo. 4 Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquæ Lectionis scripserit non inseque apud Ennium legendum, sed insece; ideoque a veteribus, quas narrationes dicimus, insectiones esse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menæchmis: Nihilo minus esse videtur sectius quam sómnia, sic enarrasse: nihilo magis narranda esse quam si ea essent somnia. Hæc illi inter se certabant. 5 Ego arbitror et a M. Catone insecenda et a Q. Ennio insece scriptum sine u littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum veræ vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera: Virum mihi, Camena, insece versutum, cactus ex illo Homeri versu: Ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτεοπον. Illic igitur ætatis et fidei magnæ libro credo. 6 Nam, quod in versu Plautino est: sectius quam somnia, nihil in alteras partes argumenti habet. 7 Etiamsi veteres autem non inseque, sed insece dixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiæ verbum videtur. 8 Nam et sequo et sequor et item secta et sectio consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est. 9 Doctores quoque et interpretes vocum Græcarum: Ἄνδρα μοι “ἔννεπε,” Μοῦσα et: “Ἔσπετε” νῦν μοι, Μοῦσαι, dictum putant, quod Latine inseque dicitur; namque in altero ν geminum, in altero ς esse tralatum dicunt. 10 Sed etiam ipsum illud ἔπη, quod significant verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quam ἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦ εἰπεῖν. 11 Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque insectiones appellitaverunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
