Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 17, cap. 9

a De notis litterarum quæ in C. Cæsaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis; et quid σκυτάλη sit Laconica. 1 LIBRI sunt epistularum C. Cæsaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui rebus eius absentis curabant. 2 In his epistulis quibusdam in locis inveniuntur litteræ singulariæ sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite; nam verba ex his litteris confici nulla possunt. 3 Erat autem conventum inter eos clandestinum de commutando situ litterarum, ut in scripto quidem alia aliæ locum et nomen teneret, sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur; 4 quænam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat qui hanc scribendi latebram parabant. 5 Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De Occulta Litterarum Significatione in Epistularum C. Cæsaris Scriptura. 6 Lacedæmonii autem veteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus eæ captæ forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant. 7 Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter; 8 unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum iure atque cum signo habebant. 9 Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicæ tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti oræ adiunctæ undique et cohærentes lori, quod plicabatur, coirent. 10 Litteras deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras versibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant; 11 id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant; 12 resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diversissimas spargebat; 13 propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat; 14 sed ubi ille ad quem erat missum acceperat, surculo conpari, quem habebat, a capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litteræ per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi præstabant. 15 Hoc genus epistulæ Lacedæmonii σκυτάλην appellant. 16 Legebamus id quoque in vetere historia rerum Poenicarum, virum indidem quempiam inlustrem—sive ille Hasdrubal sive quis alius est non retineo—epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse: 17 pugillaria nova, nondum etiam cera inlita, accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas, tamquam non scriptas, cui facturum id prædixerat misisse; eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse. 18 Est et alia in monumentis rerum Græcarum profunda quædam et inopinabilis latebra, barbarico astu excogitata. 19 Histiæus nomine fuit, loco natus in terra Asia non ignobili. 20 Asiam tunc tenebat imperio rex Darius. 21 Is Histiæus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagoræ cuipiam res quasdam occultas nuntiare furtivo scripto volebat. 22 Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum. Servo suo diu oculos ægros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leve in litterarum formas conpungit. 23 His litteris quæ voluerat perscripsit, hominem postea quoad capillus adolesceret domo continuit. 24 Ubi id factum est, ire ad Aristagoran iubet et Cum ad eum, inquit, 25 veneris, mandasse me dicito ut caput tuum, sicut nuper egomet feci, deradat. 26 Servus, ut imperatum erat, ad Aristagoran venit mandatumque domini adfert. 27 Atque ille id non esse frustra ratus, quod erat mandatum fecit. Ita litteræ perlatæ sunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑