Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum susque deque. 1 SUSQUE deque fero aut susque deque sum aut susque deque habeo—his enim omnibus modis dicitur—verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; sed facilius reperias qui verbum ostentent quam qui intellegant. 2 Ita plerique nostrum quæ remotiora verba invenimus dicere ea properamus, non discere. 3 Significat autem susque deque ferre animo æquo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere, et propemodum id valet quod dicitur Græce ἀδιαφορεῖν. 4 Laberius in Compitalibus: Núnc tu lentu’s, núnc tu susque déque fers; Matér familias túa in lecto adversó sedet, Servós sextantis útitur nefáriis Verbís. M. Varro in Sisenna vel De Historia: 5 Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset. 6 Lucilius in tertio: Verum hæc ludus ibi susque omnia deque fuerunt, Susque et deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque; Illud opus durum, ut Setinum accessimus finem: Αἰγίλιποι montes, Ætnæ omnes, asperi Athones.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
