Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quod Cæcilius poeta frontem genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit. 1 VERE ac diserte Cæcilius hoc in Subditivo scripsit: Nam hi súnt inimici péssumi, fronte hílaro, corde Trísti, Quos néque ut adprendas néque uti dimittás scias. 2 Hos ego versus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuvenum eruditiorum dixi. 3 Tum de grammaticorumgranlnaticorum volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis, Quanta, inquit, licentia audaciaque Cæcilius hic fuit, cum fronte hilaro, non fronte hilara dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est! 4 Immo, inquam, potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui frontemfiontem inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis, quæ analogia appellatur, et veterum auctoritates non hanc, sed hunc frontem debere dici suadeant. Quippe M. Cato in primo Originum ita scripsit: 5 Postridie signis conlatis, æquo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnavimus. Recto quoque fronte idem Cato in libro eodem dicit. 6 At ille semidoctus grammaticus: Missas, inquit, auctoritates facias, quas quidem ut habeas posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes. 7 Atque ego his eius verbis, ut tum ferebat ætas, inritatior, Audi, inquam, mi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas. 8 Omnia, inquam, vocabula tribus litteris finita quibus frons finitur, generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut mons, fons, pons, frons. 9 At ille contra renidens: Audi, inquit, discipule, plura alia consimilia, quæ non sint generis masculini. 10 Petebant ibi omnes ut vel unum statim diceret. Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores mutaretmnutaret, tum ego intercessi et Vade, inquam, nunc et habeto ad requirendum triginta dies; postquam inveneris, repetes nos. 11 Atque ita hominem nulli rei ad indagandum vocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
