Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quæ sunt stellarum vocabula. 1 TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit. 2 Is libros compluris de usu atque ratione linguæ Latinæ, item de variis atque promiscis quæstionibus composuit. 3 In his esse præcipui videntur quos Græco titulo Πανδέκτας inscripsit, tamquam omne rerum atoue doctrinarum genus continentis. 4 Ibi de his stellis quæ appellantur suculæ hoc scriptum est: Adeo, inquit, veteres Romani litteras Græcas nesciverunt et rudes Græcæ linguæ fuerunt, ut stellas quæ in capite tauri sunt propterea suculas appellarint, quod eas Græci ὑάδας vocant, tamquam id verbum Latinum Græci verbi interpretamentum sit, quia quæ Græce sues Latine dicantur. Sed ὑάδες, inquit, οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν (id est, non a subus), ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo quod est ὕειν, appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Græca lingua ὕειν dicitur. 5 Hæc quidem Tiro in Pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco suculas nominarent, quod ὕες Latine sues dicantur; sed ut quod Græci ὑπέρ, nos super dicimus, quod illi ὕπτιος, nos supinus, quod illi ὑφορβός, nos subulcus, quod item illi ὕπνος, nos primo sypnus, deinde per y Græcæ Latinæque o litteræ cognationem somnus: sic quod ab illis ὑάδες, a nobis primo syades, deinde suculæ appellatæ. 6 Stellæ autem istæ non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit, nullum enim videtur præter eas stellas tauri caput, set hæ ita circulo qui zodiacus dicitur sitæ locatæque sunt, ut ex earum positu species quædam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceteræ partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum quas Græci Πλειάδας, nos Vergilias vocamus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
