Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quæ dicantur vocabula ancipitia; et quod honoris quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit. 1 EST plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula, quæ nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex quibus quædam satis nota sunt, ut tempestas, valitudo, facinus, dolus, gratia, industria. Hæc 2 enim fere iam vulgatum est ancipitia esse et utroqueversus dici posse. Periculum etiam et venenum et contagium non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse, multum exemplorum huiusmodi reperias. 3 Sed honorem quoque mediam vocem fuisse et ita appellatum, ut etiam malus honos diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum. Quintus autem Metellus Numidicus, 4 in oratione quam De Triumpho Suo dixit, his verbis usus est: Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur. Honorem, inquit, peiorem vobis habuit quam mihi; 5 cuius verbi sententia est quam ipse quoque supra dicit: maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me. 6 Præter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc sententiamsenitentiam ex oratione Quinti Metelli existimavi, ut definiremus Socratis esse decretum: κάκιον εἶναι τὸ ἀδικεῖν ἢ τὸ ἀδικεῖσθαι.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
