Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quibus modis quoqueqnoque habitu acies Romana instrui solita sit, quæque earum instructionum sint vocabula. 1 VOCABULA sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet: frons, subsidia, cuneus, orbis, globus, forfices, serra, alæ, turres. 2 Hæc et quædam item alia invenire est in libris eorum qui de militari disciplina scripserunt. 3 Tralata autem sunt ab ipsis rebus quæ ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque vocabuli imagines ostenduntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
