Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quis modus fuerit, quis ordo disciplinæ Pythagoricæ, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi. 1 ordo atque ratio Pythagoræ, ac deinceps familiæ et successionis eius, recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur: 2 Iamlam a principio adulescentes qui sese ad discendum obtulerant εφυ- σιογνωμόνει. Id verbum significat, mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari. 3 tumTurn qui exploratus ab eo idoneusque inventus fuerat recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere; non omnes idem, sed alios aliud tempus pro æstimato captu sollertiæ. 4 Is autem qui tacebat quæ dicebantur ab aliis audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, commentari quæ audierat fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique ἀκουστικοί. 5 Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi cui erat nomen ἐχεμυθία, tum verba facere et quærere, quæque audissent scribere, et quæ ipsi opinarentur expromere potestas erat; 6 hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus quas iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores μαθήματα veteres Græci appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabulo Chaldæos dicere oportet, mathematicos dicit. 7 Exinde, his scientiæ studiis ornati, ad perspicienda mundi opera et principia naturæ procedebant ac tunc denique nominabantur φυσικοί. 8 Hæc eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: Nunc autem, inquit, isti qui repente pedibus inlotisinotis ad philosophos devertunt, non est hoc satis quod sunt omnino ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, sed legem etiam dant qua philosophari discant. 9 Alius ait hoc me primum doce, item alius hoc volo, inquit, discere, istud nolo; hic a Symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadæ comisationem, ille a Phædro propter Lysiæ orationem. 10 Est etiam, inquit, pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitæ ornandæ, sed linguæ orationisque comendæ gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior. 11 Hæc Taurus dicere solitus, novicios philosophorumphilosoplorum sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans. 12 Sed id quoque non Prætereundum est, quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiæ, pecuniæ habebat in medium dabat et coibatur societas inseparabilis, tamquamtamquanla illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur ercto non cito.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
