Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Necessum esse qui multa habeat multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia. 1 VERUM est profecto quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia; multa enim desiderari ad multa quæ habeas tuenda. 2 Quisquis igitur, multa habens, cavere atque prospicere velit ne quid egeat neve quid desit, iactura opus esse, non quæstu, et minus habendum esse, ut minus desit. 3 Hanc sententiam memini a Favorino inter ingentes omnium clamoresclarnores detornatam inclusamque verbis his paucissimis: Τὸν γὰρ μυρίων καὶ πεντακισχιλίων χλαμύδων δεόμενον οὐκ ἔστι μὴ πλειόνων δεῖσθαι· οἷς γὰρ ἔχω προσδεόμενος, ἀφελὼν ὧν ἔχω, ἀρκοῦμαι οἷς ἔχω.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
