Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 5, cap. 8

a Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίᾳ vocis eius. 1 IPSE Quirinali lituo parvaque sedebat Subcinctus trabea lævaque ancile gerebat. In his versibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis: Ipse Quirinali lituo. Nam si nihil, 2 inquit, deesse animadverterimus, videtur ita dictum ut fiat lituo et trabea subcinctus, quod est, inquit, absurdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo subcinctus lituo videri potest? 3 Immo ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. 4 Veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Q. Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur. 5 Ut Vergilius alio in loco: Victorem Buten inmani corpore, id est corpus inmane habentem, et item alibi: In medium geminos inmani pondere cæstus Proiecit, ac similiter: Domus sanie dapibusque cruentis, Intus opaca, ingens, sic igitur id quoque videri dictum debet: 6 Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus: statua grandi capite erat. 7 Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiæ. 8 Et, quoniam facta litui mentio est, non prætermittendum est quod posse quæri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba quæ lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit; 9 utrumque enim pari forma et pariter incurvum est. 10 Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo: Λίγξε βιός, necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubæ similitudine lituus vocetur. 11 Utitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba: Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑