Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 20, cap. 8

a De his quæ habere συμπτωσίαν videntur cum luna iuvenescente ac senescente. 1 ANNIANUS poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter. 2 Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris vocavit. 3 Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quæ cum adpositæ fuissent et multæ quidem, sed inuberes macriusculæque essent: Luna, inquit Annianus, nunc videlicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quædam alia, tenuis exsuctaque est. 4 Cum quæreremus quæ alia item senescente luna tabescerent, Nonne Lucilium, inquit, nostrum meministis dicere: Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras Et iecur addit? 5 Eadem autem ipsa quæ crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt. 6 Ælurorum quoque oculi ad easdem vices lunæ aut ampliores fiunt aut minores. 7 Id etiam, inquit, multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto In Hesiodum Commentario legi: Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Ægyptii, cur Pelusiotæ cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunæ augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑