Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quæstio an harena. cælum, triticum pluralia inveniantur; atque inibi de quadrigis, inimicitiis, nonnullis præterea vocabulis, an singulari numero comperiantur. 1 ADULESCENTULUS Romæ, priusquam Athenas concederern, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi gratia pergebampergelam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum vidimus loquentemque audivimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque. 2 Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius, levi quidem de re, sed a Latinæ tamen linguæ studio non abhorrens. 3 Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquæ intercutis morbo diceret, quod harenis calentibus esset usus, tum adludens Fronto: Morbo quidem, inquit, cares, sed verbi vitio non cares. Gaius enim Cæsar, ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Cæsarum deinceps propagata est, vir ingenii præcellentis, sermonis præter alios suæ ætatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem De Analogia conscripsit, harenas vitiose dici existimat, quod harena numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque cælum neque triticum; 4 contra autem quadrigas, etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut armaarina et moenia et comitia et inimicitias—nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres. 5 De cælo, inquit ille, et tritico non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de armis et moenibus et comitiis, quin figurafigure multitudinis perpetua censeantur; 6 videbimus autem potius de inimicitiis et quadrigis. Ac fortassean de quadrigis veterum auctoritati concessero, inimicitiam tamen, sicuti inscientiam et inpotentiam et iniuriam, quæ ratio est quamobrem C. Cæsar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguæ Latinæ decus, deliciam. quoque ἐνικῶς dixerit pro deliciis? Méa (inquit) voluptas, méa delicia. Inimicitiam autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit: Eo ego (inquit) ingenio natus sum; Amicitiam atque inimicitiaminimicitiamr in frontem promptam gero. Sed enim harenas parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto ut, si Gai Cæsaris liber præ manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat æstimari a te possit. 7 Tunc, prolato libro De Analogia primo, verba hæc ex eo pauca memoriæ mandavi. 8 Nam, cum supra dixisset, neque cælum neque triticum neque harenamlarenam multitudinis significationem pati, Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris quod unam terram ac plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam multitudinis appellatione convertere possimus? 9 His deinde verbis lectis ibi Fronto ad illum poetam: Videturne tibi, inquit, C. Cæsar de statu verbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse? 10 Tunc permotus auctoritate libri poeta: Si a Cæsare, inquit, ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Cæsaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiæ suæ reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in quadriga dicenda et in harenis. 11 Tum Fronto ita respondit: Quadrigæ semper, etsi multiiugæ non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti quadrigæ, quasi quadriiugæ, vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem. 12 Eandemque rationem harenæ habendam, sed in specie dispari; nam cum harena singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite harenæ dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed hæc ego, inquit, dixi, non ut huius sententiæ legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Cæsaris, viri docti, opinionem ἀπαραμύθητον destituerem. Nam cum cælum semper ἑνικῶς dicatur, 13 mare et terra non semper, et pulvis, ventus et fumus. non semper, curindutias et cærimonias scriptores veteres nonnumquam singulari numero appellaverunt, ferias et nundinas. et inferias. et exequias numquam? Cur mel et vinum atque id genus cetera numerum multitudinis capiunt, lacte non capiat? 14 Quæri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus negotiosis in civitate tam occupata non queunt. Quin his quoque ipsis quæ iam dixi demoratos vos esse video, alicui, opinor, negotio destinatos. 15 Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quærite an quadrigam et harenas dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius. 16 Hæc quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quærendis rarioribus verbis exerceret. 17 Quod unum ergo rarissimum videbatur, invenimus quadrigam numero singulari dictam in libro Saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus. 18 Harenas autem πληθυντικῶς dictas minore studio quærimus, quia præter C. Cæsarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
