Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quæ ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari. 1 Ὁμοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quæ isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum LuciliusIucilius. 2 Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se ægrotum non viseret, hæc ibidem addit festiviter: Quo me habeam pacto, tametsi non quæris, docebo, Quando in eo numero mansi quo in maxima non est Pars hominum Ut perisse velis quem visere nolueris, cum Debueris. Hoc nolueris et debueris te Si minus delectat (quod atechnon) et Isocratium hoc σκληρῶδες que simul totum ac si συμμειρακιῶδες, Non operam perdo, si tu hic.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
