Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 17, cap. 8

a In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quæri agitarique eiusmodi solita: cur oleum sæpe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam et quod aquæ fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur. 1 PHILOSOPHUS TAURUS accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei ubi iam vesperaverat; 2 id enim est tempus istic cenandi. Frequens eius cenæ fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Ægyptiæ et cucurbitæ inibi minutim cæsæ. 3 Ea quodam die ubi paratis et expectantibus nobis adlata atque inposita mensæ est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere. 4 Erat is puer genere Atticus, ad annos maxime natus octo, festivissimis ætatis et gentis argutiis scatens. 5 Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert convertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulæ manum: nullum inde ibat oleum. 6 Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum vehementius iterum in aulam vertit; 7 idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Græce, et id quidem perquam Attice μὴ γελᾶτε, inquit, ἔνι τοὔλαιον· ἀλλʼ οὐκ ἴστε, οἷα φρίκη περὶ τὸν ὄρθρον γέγονε τήμερον; κεκρυστάλλωται. 8 Verbero, inquit ridens Taurus, nonne is curriculo atque oleum petis? Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: Aula, inquit, oleo indiget et, ut video, intolerandum fervit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus cur oleum quidem sæpe et facile, set vina rarenter congelascant? 9 Atque aspicit me et iubet quid sentiam dicere. 10 Tum ego respondi coniectare me vinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quædam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem. 11 Est quidem, inquit Taurus, ita ut dicis; nam ferme convenit vinum, ubi potum est, calefacere corpora. 12 Sed non secus oleum quoque calorificum est neque minorem vim in corporibus calefaciendis habet. 13 Ad hoc, si istæc quæ calidiora sunt difficilius gelu coguntur, congruens est ut quæ frigidiora sunt facile cogantur. 14 Acetum autem omnium maxime frigorificum est atque id numquam tamen concrescit. 15 Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in levitate est? Faciliora enim ad coeundum videntur quæ levatiora levioraque sunt. 16 Præterea id quoque ait quæri dignum, cur fluviorum et fontium aquæ gelu durentur, mare omne incongelabile sit. Tametsi Herodotus, inquit, historiæ scriptor, contra omnium ferme qui hæc quæsiverunt opinionem, scribit mare Bosporicum, quod Cimmerium appellatur, earumque partium mare omne quod Scythicum dicitur, gelu stringi et consistere. 17 Dum hæc Taurus, interea puer venerat et aula deferbuerat tempusque esse coeperat edendi et tacendi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑