Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 13, cap. 8

a Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriæ dixit. 1 EXIMIE hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque Sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Usus et Memoriæ dixit. 2 Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quæ pericula ipsa rerum docuerint, non quæ libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deliraverint. 3 Versus Afrani sunt in togata, cui Sellæ nomen est: Usús me genuit, máter peperit Mémoria, Sophiám vocant me Grái, vos Sapiéntiam. 4 Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum: Ego odi homines ígnava opera et phílosopha Senténtia. 5 Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat quam quod homines ignavi ac desides, operti barba et pallio, mores et emolumenta philosophiæ in linguæ verborumque artes converterent et vitia facundissime accusarent, intercutibus ipsi vitiis madentes.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑