Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Græca oratione res Romanas, venia sibi ante eius imperitiæ petita, composuit. 1 IUSTE venusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato. Albinus, 2 qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Græca scriptitavit. 3 In eius Historiæ principio scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi convenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter tum scriptum foret; nam sum, inquit, homo Romanus natus in Latio, Græca oratio a nobis alienissima est, ideoque veniam gratiamque malæ existimationis, si quid esset erratum, postulavit. 4 Ea cum legisset M. Cato: Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare. Nam petere veniam solemus, aut cum inprudentes erravimus aut cum compulsi peccavimus. Dic, inquit, oro te, quis perpulit ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur? 5 Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis De Inlustribus Viris XIII.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
