Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 1, cap. 8

a Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore. 1 SOTION ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multæ variæque historiæ refertum composuit eumque inscripsit Κέρας Ἀμαλθείας. 2 Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas Cornum Copiæ. 3 In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia hæc scripta est: Lais, inquit, Corinthia ob elegantiam venustatemque formæ grandem pecuniam demerebat conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Græcia celebres erant, neque admittebatur nisi qui dabat quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum. 4 Hinc ait natum esse illud frequens apud Græcos adagium: Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθʼ ὁ πλοῦς, quod frustra iret Corinthum ad Laidem qui non quiret dare quod posceretur. 5 Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et ut sibi copiam sui faceret petit. At Lais μυρίας δραχμὰς poposcit— hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. 6 Tali petulantia mulieris atque pecuniæ magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens ego, inquit, pænitere tanti non emo. Sed Græca ipsa, quæ fertur dixisse, lepidiora sunt: οὐκ ὠνοῦμαι, inquit, μυρίων δραχμῶν μεταμέλειαν.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑