Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus. 1 VolgoVULGO et scriptum et creditum est, folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quæ pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem. 2 Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse propemodumpropeinodum visum est. 3 Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti viri et Suetonius etiam Tranquillus, in libro Ludicræ Historiæ primo, satis compertam esse satisque super ea constare adfirmat: nervias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
