Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 7, cap. 7

a De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrumFratruin Arvalium. 1 ACCÆ Larentiæ et Gaiæ Taraciæ, sive illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alteræ post mortem, Taraciæ autem vivæ, amplissimi honores a populo Romano habiti. 2 Et Taraciam quidem virginem Vestæ fuisse lex Horatia testis est quæ super ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilis que una omnium feminarum ut sit datur. Id verbum est legis ipsius Horatiæ; 3 contrarium est in Duodecim Tabulis scriptum: Inprobus intestabilisque esto. 4 Præterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiæ et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset. 5 Sed Acca Larentia corpus in vulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quæstu uberem. 6 Ea testamento, ut in Antiatis Historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit. 7 Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus. 8 Sed Sabinus Masurius in primo Memorialium, secutus quosdam historiæ scriptores, Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. Ea, inquit, mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accæ sese filium dedit seque et ceteros eius filios fratres Arvales appellavit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum Arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albæ infulæ.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑