Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a An affatim, quasi admodum, prima acuta pronuntiandum sit; et quædam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus. 1 ANNIANUS poeta præter ingenii amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate. 2 Is affatim, ut admodum, prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita veteres locutos censebat. 3 Itaque se audiente Probum grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit: Pótine tu homo fácinus facere strénuum?—Aliorum áffatim est. Qui faciant; sane égo me nolo fórtem perhiberi virum, causamque esse huic accentui dicebat, 4 quod affatim non essent duæ partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque quod exadversum dicimus secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duæ essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus: In quo haéc discebat lúdo, exadversúm loco Tostrina erat quædam. 5 Addebat etiam quod ad præverbium tum ferme acueretur, cum significaret ἐπίτασιν, quam intentionem nos dicimus, sicut adfabre et admodum et adprobe dicuntur. 6 Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur; 7 nam et adpotus cum dicimus et adprimus et adprime, intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen ad particula satis commode accentu acuto pronuntiatur. 8 Adprobus tamen, quod significat valde probus, non infitias eo quin prima syllaba acui debeat. 9 Cæcilius in comoedia quæ inscribitur Triumphus vocabulo isto utitur: Hiérocles hospes ést mi adulescens ádprobus. 10 Num igitur in istis vocibus quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quæ non ferme patitur acui priorem in vocabulis syllabarum plurium quam duarum? 11 Adprimum autem longe primum L. Livius in Odyssia dicit in hoc versu: Ibidemque vir summus adprimus Patroclus. 12 Idem Livius in Odyssia præmodumprænmodum dicit, quasi admodum; parcentes, inquit, præmodum, quod significat supra modum, dictumque est quasi præter modum; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
