Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Personæ vocabulum quamqualn lepide interpretatusinlterpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus. 1 LEPIDE, mi hercules, et scite Gavius Bassus in libris, quos De Origine Vocabulorum composuit, unde appellata persona sit interpretatur; a personando enim id vocabulum factum esse coniectat. 2 Nam caput, inquit, et os coperimento personæ tectum undique unaque tantum vocis emittendæ via pervium, quoniam non vaga neque diffusa est, set in unum tantummodo exitum collectam coactamque vocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocer facit, ob eam causam persona dicta est, o littera propter vocabuli formam productiore.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
