Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum. 1 VALERIUS PROBUS grammaticus inter suam ætatem præstanti scientia fuit. 2 Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut pænultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat, 3 solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur. 4 Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est. 5 Versus Ennii quem dixit, ita est: Quáque propter Hánnibalis cópias considerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
