Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiæphilosophies libris, in quibus scriptum quæsitumquequæsitnumque est an omnibus patris iussis obsequendum sit. 1 QUÆRI solitum est in philosophorum disceptatio nibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit. 2 Super ea re Græci nostrique, qui De Officiis scripserunt, tres sententias esse quæ spectandæ considerandæque sint tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt. 3 Earum una est: omnia quæ pater imperat parendum; 4 altera est: in quibusdam parendum, 5 quibusdam non obsequendum; tertia est: nihil necesse esse patri obsequi et parere. 6 Hæc sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quæ dicta sunt dicemus. Aut recte, inquiunt, imperat pater aut perperam. 7 Si recte imperat, non quia imperat parendum, sed quoniam id fieri ius est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet. 8 Deinde ita concludunt: Numquam igitur est patri parendum quæ imperat. 9 Set neque istam sententiam probari accepimus—argutiola quippe hæc, sicuti mox 10 ostendemus, frivola et inanis est—neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quæ pater iusserit parendum. Quid enim? 11 si proditionem patriæ, si matris necem, si alia quædam imperabit turpia aut impia? 12 Media igitur sententia optima atque tutissima visa est, quædam esse parendum, quædam non obsequendum. 13 Sed ea tamen, quæ obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda. 14 Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest: 15 Omnia, quæ in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia. 16 Quæ sua vi recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater sive non imperet; 17 sed quæ his contraria quæque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem. 18 Quæ vero in medio sunt et a Græcis tum, μέσα tum ἀδιάφορα appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et hæc et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, veluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere. 19 Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est. 20 Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam, aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese hæc media atque indifferentia. 21 Non ergo integra est propositio dicentium aut honesta sunt, quæ imperat pater, aut turpia, neque ὑγιὲς et νόμιμον διεζευγμένον videri potest. Deest enim diiunctioni isti tertium: aut neque honesta sunt neque turpia. Quod si additur, non potest ita concludi: numquam est igitur patri parendum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
