Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quid sit obesum; nonnullaque alia prisca vocabula. 1 IN agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo sæpe nos ad sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat. 2 Atque ita molli quodam tempestatis autumnæ die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Lævi Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Læviano illo carmine ruminabamur et, ut quæque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriæ mandabamus. 3 Erant autem verba quæ tunc suppetebant, huiuscemodi: Corpore (inquit) pectoreque undique obeso ac Mente exsensa tardigenuclo Senio obpressum. Obesum hic notavimus proprie magis, quam usitate dictum pro exili atque gracilento; vulgus enim ἀκύρως vel κατὰ ἀντίφρασιν obesum pro uberi atque pingui dicit. 4 Item notavimusnotavimnus quod oblitteram gentem pro oblitterata dixit; 5 item quod hostis qui foedera frangerent, foedifragos, non foederifragos dixit; 6 item, quod rubentem auroram pudoricolorem appellavit et Memnonem nocticolorem; 7 item, quod forte dubitanter et ab eo quod est sileo, silenta loca dixit et pulverulenta et pestilenta et quod carendum tui est pro te quodque magno impete pro impetu; 8 9 item quod fortescere posuit pro fortem fieri quodque dolentiam pro dolore et avens pro libens; 10 item curis intolerantibus pro intolerandis, quodque manciolis, inquit, tenellis pro manibus et quis tam siliceo? Item fiere, inquit, inpendio infit, id est fieri inpense incipit; 11 quodque accipitret posuit pro laceret. 12 His nos inter viam verborum Lævianorum adnotatiunculis oblectabamus. 13 Cetera enim, quæ videbantur nimium poetica, ex prosæ orationis usu alieniora prætermisimus; veluti fuit quod de Nestore ait trisæclisenex et dulciorelocus iste, 14 quod de tumidis magnisque fluctibus inquit multigrumis et 15 flumina gelu concreta tegimine esse onychino dixit, 16 et quæ multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suos subductisupercilicarptores appellavit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
