Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quærentem; atque ibi, quot significationes capiat contio. 1 DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum est, 2 quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Favorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obviam venisset atque ego cum Favorino essem, Quæso, inquit, te, magister, dicas mili num erravi quod, cum vellem δηυμγορίας Latine dicere, contiones dixi? Dubito quippe et requiro an veterum eorum qui electius locuti sunt pro verbis et oratione dixerit quis contionem. 3 Tum Domitius voce atque vultu atrociore Nulla, inquit, prorsus bonæ salutis spes reliqua est, cum vos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam verba auctoritatesque verborum cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias quod quæris. Ego enim grammaticus vitæ iam atque morum disciplinas quæro, vos philosophiphilosophy mera estis, ut M. Cato ait, mortualia; glossariaglosaria namquenamique conligitis et lexidia, res tætras et inanes et frivolas, tamquam mulierum voces præficarum. Atque utinam, inquit, muti omnes homines essemus! minus improbitasinmprobitas instrumentiinstrument haberet. 4 Cumque digressi essemus, Non tempestive, inquit Favorinus, hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi ἐπισήμως μαίνεσθαι. Scitote, inquit, tamen intemperiem istam quæ μελαγχολία dicitur, non parvis nec abiectis ingeniis accidere, ἀλλὰ εἶναι σχεδόν τι τὸ πάθος ἡρωϊκόν et veritates plerumqueplerumique fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε καιροῦ σχεδόν μήτε μέτρου. Vel ipsumipsurm hoc quale existimatis quod nunc de philosophis dixit? Nonne, si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria visum esset? 5 Misit autem paulo post Favorino librum quem promiserat—Verri, opinor, Flacci erat—, in quo scriptascript ad hoc genus quæstionis pertinentia hæc fuerunt: senatum dici et pro loco et pro hominibus, civitatem et pro loco et oppido et pro iure quoque omnium et pro hominum multitudine, tribus quoque et decurias dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, contionem autem tria significare: 6 locum suggestumque unde verba fierent, 7 sicut M. Tullius in oratione quæ inscripta est Contra Contionem Q. Metelli: Escendi, inquit, in contionem; 8 concursus est populi factus; item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: Contiones sæpe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim expectant aures, ut verbis conligetur sententia; item orationem ipsam quæ ad populum diceretur. Exempla in eo libro scripta non erant. Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus; 9 id autem quod potissimum expetebat, contionem esse dictam pro verbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est Contra Contionem Q. Metelli, quo nihil profecto significatur aliud quam ipsa quæ a Metello dicta est oratio.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
