Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 17, cap. 7

a Verba hæc ex Atinia lege: quod subruptum erit, eius rei æterna auctoritas esto, P. Nigidio et Q. Scævolæ visa esse non minus de præterito furto quam de futuro cavisse. 1 LEGIS veteris Atiniæ verba sunt: Quod subruptum erit, eius rei æterna auctoritas esto. 2 Quis aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem loqui? 3 Sed Q. Scævola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime doctos, quæsisse ait dubitasseque utrumne in post facta modo furta lex valeret an etiam in ante facta; quoniam subruptum erit utrumque tempus videretur ostendere, tam præteritum quam futurum. 4 Itaque P. Nigidius, civitatis Romanæ doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio vicesimo Grammaticorum Commentariorum. Atque ipse quoque idem putat, incertam esse temporis demonstrationem, 5 sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriæ suæ quam ad legentium disciplinam. 6 Videbatur tamen hoc dicere, suum verbum et est esse et erit; quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum, cum vero præterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in præteritum contendunt. 7 Cum enim dico: in campo est et in comitio est, tempus instans significo; item cum dico in campo erit, tempus futurum demonstro; at cum dico: factum est, scriptum est, subruptum est, quamquam est verbum temporis est præsentis, confunditur tamen cum præterito et præsens esse desinit. 8 Sic igitur, inquit, etiam istud quod in lege est; si dividas separesque duo verba hæc subruptum et erit, ut sic audias subruptum erit, tamquam certamencertanien erit aut sacrificium erit, tumturn videbitur lex in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut subruptum erit non duo, sed unum verbum sit idque unitum patiendi declinatione sit, Tum hoc verbo non minus præteritum tempus ostenditur quam futurum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑